Demorantibus autem eis, et docentibus in Lystra supervenerunt ab Iconio et Antiochia Judaei, et concitatis turbis in persecutionem Pauli lapidabant eum et ejecerunt eum quasi vile cadaver, aestimantes eum esse mortuum. De qua lapidatione ad Corinthios loquens ait: Semel lapidatus sum, postea discipuli ejus circumdederunt illum assistentes ei, et respiravit, et nescientibus Judaeis, reportaverunt eum in civitatem, et convaluit. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben, et praedicavit ibi sicut fecerat in Lystra. Postremo redierunt per easdem civitates, per quas illo venerant confirmantes fratres in fide, et constituentes in magnis civitatibus presbyteros, id est episcopos, quia eo tempore eodem nomine censebantur episcopi et presbyteri. Et proinde constituebant pro se episcopos, quia erant migraturi, et incerti utrum ad eos essent amplius reversuri. Et cum redeuntes transirent Lystram, et Iconium, venerunt ad Antiochiam Pisidiae. Et transeuntes Pisidiam, venerunt in Pamphyliam regionem, in qua est civitas Pergen, in qua locuti sunt verbum Dei, descenderunt in Attaliam civitatem, et inde navigaverunt Antiochiam, unde prius exierant, segregati a Spiritu sancto ad praedicationem Evangelii.